Alleluja. Aleph Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.● Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.● Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.● Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.● Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.● Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.● Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.● Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.● Beth In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.● In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.● In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.● Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.● In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.● In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.● In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.● In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.● Ghimel Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.● Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.● Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.● Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.● Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.● Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.● Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.● Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.● Daleth Adhæsit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum.● Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.● Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.● Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis.● Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.● Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.● Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.● Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.● He Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.● Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.● Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.● Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.● Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.● Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.● Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.● Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua vivifica me.● Vau Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum.● Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.● Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.● Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.● Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.● Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.● Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.● Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.● Zain Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.● Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.● Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.● Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.● Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.● Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.● Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.● Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.● Heth Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.● Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.● Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.● Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.● Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.● Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.● Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.● Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.● Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.● Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.● Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.● Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.● Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.● Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.● Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.● Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.● Jod Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.● Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.● Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.● Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.● Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.● Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.● Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.● Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.● Caph Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.● Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?● Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.● Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ?● Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.● Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.● Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.● Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.● Lamed In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.● In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet.● Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.● Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.● In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.● Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.● Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.● Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.● Mem Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est.● Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.● Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.● Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.● Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.● A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.● Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.● A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.● Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.● Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.● Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.● Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.● Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.● Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.● Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.● Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.● Samech Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.● Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.● Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.● Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.● Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.● Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.● Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi testimonia tua.● Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.● Ain Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.● Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.● Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.● Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.● Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.● Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.● Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.● Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.● Phe Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.● Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.● Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.● Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.● Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.● Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.● Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.● Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.● Sade Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.● Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.● Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.● Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.● Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.● Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.● Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.● Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi, et vivam.● Coph Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram.● Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.● Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.● Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.● Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.● Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.● Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.● Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.● Res Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.● Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.● Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.● Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.● Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.● Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.● Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.● Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.● Sin Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.● Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.● Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.● Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.● Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.● Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.● Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.● Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.● Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.● Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.● Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.● Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.● Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.● Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.● Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.● Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.●
Psalmi 118
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 6ef9d721…dbab4f