Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.● Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.● Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.● Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.● Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.● Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.● Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.● Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.● Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.●
Psalmi 121
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: b22dcc55…a222ea