Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat● in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.● Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,● benefac, Domine, bonis, et rectis corde.● Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !●
Psalmi 124
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: dde0130c…19d380