Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :● qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.● Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.● Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.● Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.● Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.● Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.● Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.● Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.● Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :● Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :● et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.● Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.● Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.● Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.● Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.● Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.● Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.● Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.● Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.● Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.●
Psalmi 134
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: c5d0541c…8eb135