In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;● tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.● Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti :● et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.● Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.● Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.● Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?● Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.● Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,● etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.● Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.● Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.● Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.● Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.● Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.● Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.● Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.● Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.● Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :● quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.● Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?● Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.● Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.● Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.●
Psalmi 138
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: f414ac16…8f1e49