Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.● Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.● Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.● Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.● Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :● absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.● Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.● Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.● Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.● Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.●
Psalmi 140
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 8d4304d1…843199