Alleluja, Aggæi et Zachariæ.● Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,● in filiis hominum, in quibus non est salus.● Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.● Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :● qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.● Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;● Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.● Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.● Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.●
Psalmi 145
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: a89f7c3e…01c4f3