jessetree

Psalmi 21

book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 9b4fa004…4d2645

In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum. Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, laus Israël. In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi. Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis. Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu : ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me. Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me. Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice. Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te. Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum. Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me. Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum. Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi. Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium : quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi. Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.