In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam :● Deus meus, in te confido ; non erubescam.● Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.● Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.● Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.● Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.● Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.● Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.● Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.● Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.● Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim.● Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.● Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.● Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.● Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.● Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.● Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me.● Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.● Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.● Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.● Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.● Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.●
Psalmi 24
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: b5103054…30c94b