jessetree

Psalmi 3

book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 8d0c08f1…08168c

Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ; multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo. Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti. Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.