In finem. Servo Domini ipsi David.● Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.● Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.● Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.● Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.● Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.● Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,● quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.● Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :● quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.● Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.● Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.● Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.●
Psalmi 35
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: bd8537f4…8ac39d