In finem. Filiis Core ad intellectum.● Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.● Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.● Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.● Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.● In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.● Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :● salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.● In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.● Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.● Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.● Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.● Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.● Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.● Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.● Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :● a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.● Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.● Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :● quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.● Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,● nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.● Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.● Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?● Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.● Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.●
Psalmi 43
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 77570302…91a69c