Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.● Ex Sion species decoris ejus :● Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.● Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.● Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.● Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.● Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.● Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.● Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :● quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.● Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.● Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.● Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?● Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.● Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.● Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?● Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.● Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.● Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.● Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.● Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.● Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.● Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.●
Psalmi 49
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 33804e81…15bedb