In finem. Intellectus David,● cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.● Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?● Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.● Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.● Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.● Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.● Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :● Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.● Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.● Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.●
Psalmi 51
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 84cae04b…759556