Psalmus cantici, in die sabbati.● Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :● ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,● in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.● Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.● Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.● Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.● Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :● tu autem Altissimus in æternum, Domine.● Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.● Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.● Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.● Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.● Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.● Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :● ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.●
Psalmi 91
book root: 79f234c4…ba5d71 chapter root: 65fe620a…f62568