Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.● Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.● Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.● Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.● Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :● per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.● Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis.● Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,● ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.● Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.● Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.● Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.● Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum.● Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.● Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.● Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;● ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.● Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,● aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;● quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.● Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ : sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.● Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet ?● Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.● Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.● Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.● Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?● Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.●
Sapientia 11
book root: 125e6dde…1d014d chapter root: c0594e84…5cd812