Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,● dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe.● Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus :● memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.● Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me.● Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri.● Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.● Quomodo potueris, ita esto misericors.● Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.● Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :● quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.● Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.● Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.● Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.● Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.● Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.● Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.● Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.● Consilium semper a sapiente perquire.● Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.● Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo :● et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum.● Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.●
Tobiae 4
book root: bfedd3a6…689d1a chapter root: a625a141…bf7be8