Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.● Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis est juvenis iste consobrino meo !● Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.● Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixerunt : Novimus.● Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.● Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus● dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.● Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.● Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,● Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.● Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,● dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam.● Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.● Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.● Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.● Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.● Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.● Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.● Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.● Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.●
Tobiae 7
book root: bfedd3a6…689d1a chapter root: 3c2f3a2c…3fc6ab