Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.● Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.● Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :● et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.● Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.● O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.● O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :● quia hæc dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :● quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.● Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.● Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.● Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.● Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.●
Zacharias 2
book root: a2f0609e…180439 chapter root: b85d3b48…00dec2