Adam, Seth, Enos,● Cainan, Malaleel, Jared,● Henoch, Mathusale, Lamech,● Noë, Sem, Cham, et Japtheth.● Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.● Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.● Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.● Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.● Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.● Chus autem genuit Nemrod : iste cœpit esse potens in terra.● Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,● Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.● Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,● et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,● Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.● Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.● Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.● Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.● Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan.● Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,● Adoram quoque, et Huzal, et Decla,● Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon● et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan.● Sem, Arphaxad, Sale,● Heber, Phaleg, Ragau,● Serug, Nachor, Thare,● Abram : iste est Abraham.● Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.● Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,● et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,● Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.● Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.● Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.● Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël.● Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.● Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.● Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.● Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.● Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.● Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.● Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.● Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.● Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.● Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.● Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.● Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.● Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.● Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.● Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.● Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.● Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,● dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,● dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,● dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.●
1 Paralipomenon 1
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: d29f542c…181511