Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,● Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.● Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.● Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.● Filii autem Phares : Hesron et Hamul.● Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.● Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.● Filii Ethan : Azarias.● Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.● Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.● Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.● Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.● Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,● quartum Nathanaël, quintum Raddai,● sextum Asom, septimum David.● Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.● Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.● Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.● Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.● Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.● Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub.● Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.● Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad.● Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.● Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.● Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.● Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.● Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.● Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.● Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.● Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.● Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.● Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.● Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa.● Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei.● Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.● Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.● Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,● Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.● Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,● Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.● Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron.● Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.● Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.● Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur.● Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.● Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.● Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.● Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.● Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.● Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.● Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.● Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.● Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :● cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.●
1 Paralipomenon 2
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: aa61862f…9dfb9b