David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,● tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,● quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.● Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.● Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel :● Jebaar quoque et Elisama,● et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,● necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :● omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.● Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,● pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas :● et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham● procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.● Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.● Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.● De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.● Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel,● Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.● De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum :● Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.● Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.● Filius Secheniæ, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.● Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.● Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.●
1 Paralipomenon 3
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: c18ac65e…99b573