Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.● Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.● Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.● Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,● Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,● Noga quoque, et Napheg, et Japhia,● Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.● Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis.● Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.● Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.● Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.● Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.● Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.● Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.● Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.● Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.● Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.●
1 Paralipomenon 14
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: 0b8385f9…dadd88