Fecit quoque sibi domos in civitate David : et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum.● Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum.● Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei :● necnon et filios Aaron, et Levitas.● De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.● De filiis Merari, Asaia princeps : et fratres ejus ducenti viginti.● De filiis Gersom, Joël princeps : et fratres ejus centum triginta.● De filiis Elisaphan, Semeias princeps : et fratres ejus ducenti.● De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta.● De filiis Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim.● Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab :● et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est :● ne ut a principio, quia non eratis præsentes, percussit nos Dominus ; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.● Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël.● Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.● Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lætitiæ.● Constitueruntque Levitas : Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiæ : de filiis vero Merari, fratribus eorum : Ethan filium Casaiæ.● Et cum eis fratres eorum : in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.● Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis æneis concrepantes.● Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.● Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.● Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præcinendam melodiam : erat quippe valde sapiens.● Et Barachias, et Elcana, janitores arcæ.● Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei : et Obededom et Jehias erant janitores arcæ.● Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia.● Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.● Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores : David autem etiam indutus erat ephod lineo.● Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.● Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.●
1 Paralipomenon 15
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: ed03375a…528ec4