Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.● Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.● Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.● Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :● Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :● Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.● In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :● Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.● Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.● Laudate nomen sanctum ejus : lætetur cor quærentium Dominum.● Quærite Dominum, et virtutem ejus : quærite faciem ejus semper.● Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus,● semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.● Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.● Recordamini in sempiternum pacti ejus : sermonis quem præcepit in mille generationes,● quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.● Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum,● dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :● cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.● Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.● Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.● Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.● Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus :● narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus.● Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.● Omnes enim dii populorum idola : Dominus autem cælos fecit.● Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus.● Afferte Domino, familiæ populorum : afferte Domino gloriam et imperium.● Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.● Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.● Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus : Dominus regnavit.● Tonet mare et plenitudo ejus ; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.● Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.● Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in æternum misericordia ejus.● Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.● Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.● Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.● Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;● Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,● ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.● Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.● Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.● Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.●
1 Paralipomenon 16
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: 9ece6f2e…4acc84