Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.● Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.● Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.● Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia.● Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.● Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.● Filii Gerson : Leedan, et Semei.● Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.● Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.● Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.● Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.● Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.● Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.● Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.● Filii Moysi : Gersom et Eliezer.● Filii Gersom : Subuel primus.● Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.● Filii Isaar : Salomith primus.● Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.● Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.● Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.● Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.● Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.● Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.● Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.● Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.● Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.● Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.● Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.● Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,● tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.● Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.●
1 Paralipomenon 23
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: 58848e89…5cd552