Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.● Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.● Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.● Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.● Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.● Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.● Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,● tertia Harim, quarta Seorim,● quinta Melchia, sexta Maiman,● septima Accos, octava Abia,● nona Jesua, decima Sechenia,● undecima Eliasib, duodecima Jacim,● tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,● decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,● decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,● decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,● vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,● vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.● Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.● Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.● De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.● Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :● filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.● Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.● Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.● Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.● Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.● Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.● Filius vero Cis, Jerameel.● Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.● Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors æqualiter dividebat.●
1 Paralipomenon 24
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: 4df0f195…22b5a3