Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.● De filiis Asaph : Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph : sub manu Asaph prophetantis juxta regem.● Porro Idithun : filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.● Heman quoque : filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth :● omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu : deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.● Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.● Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.● Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.● Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim.● Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.● Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim.● Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.● Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim.● Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim.● Octava Jesaiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.● Nona Mathaniæ, filiis et fratribus ejus duodecim.● Decima Semeiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.● Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim.● Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.● Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim.● Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.● Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim.● Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus ejus duodecim.● Septimadecima Jesbacassæ, filiis et fratribus ejus duodecim.● Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.● Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.● Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.● Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim.● Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim.● Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.● Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.●
1 Paralipomenon 25
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: 0f5d81c0…94d25a