Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.● Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,● Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.● Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,● Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.● Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.● Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.● Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.● Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.● De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),● Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.● Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.● Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.● Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.● Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium.● Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.● Ad orientem vero Levitæ sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini.● In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.● Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.● Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.● Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.● Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini.● Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.● Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris.● Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.● Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,● de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.● Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.● Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.● Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.● Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,● fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.●
1 Paralipomenon 26
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: 097d7bdc…fedce2