Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,● Nohaa quartum, et Rapha quintum.● Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud,● Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,● sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.● Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.● Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.● Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.● Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,● Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.● Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.● Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.● Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth.● Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,● et Zabadia, et Arod, et Heder,● Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.● Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,● et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,● et Jacim, et Zechri, et Zabdi,● et Elioënai, et Selethai, et Eliel,● et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.● Et Jespham, et Heber, et Eliel,● et Abdon, et Zechri, et Hanan,● et Hanania, et Ælam, et Anathothia,● et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.● Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,● et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.● Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.● In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha :● filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,● Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth :● et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.● Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.● Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.● Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.● Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa,● et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.● Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel.● Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.● Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.●
1 Paralipomenon 8
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: 8cb2069b…a1f31d