Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.● Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi.● Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.● Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.● Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus.● De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.● Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,● et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ,● et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.● De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin :● Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.● Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.● Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.● De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.● Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph :● et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.● Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps,● usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.● Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.● Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.● Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.● Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,● tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.● Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.● Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.● His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.● Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.● De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.● De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.● Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.● Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur.● Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent.● Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.● Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.● In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.● Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,● Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.● Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.● Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.● Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.● Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.● Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.● Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel.● Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel.●
1 Paralipomenon 9
book root: aa3189fe…edf07f chapter root: 80e5b4cc…eac169