Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,● religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.● Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.● At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.● Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :● hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.● Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.● Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.● Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.● Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :● et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,● in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.● Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.● Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.● Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.● Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in cælum.● Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.● Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.● Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.● Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.● Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quæritis : quæ causa est, propter quam venistis ?● Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.● Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.● Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.● Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.● Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.● Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :● dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.● Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?● Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :● Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.● Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.● Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.● Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;● sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.● Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).● Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam : incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,● Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.● Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.● Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,● non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.● Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.● Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.● Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.● Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.● Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.● Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?● Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.●
Actus Apostolorum 10
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: eb02ccdf…da4286