Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.● Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,● dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ?● Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :● Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.● In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.● Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.● Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.● Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.● Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.● Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.● Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.● Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,● qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.● Cum autem cœpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.● Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.● Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?● His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam.● Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.● Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.● Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.● Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.● Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :● quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.● Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.● Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.● In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam :● et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.● Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus :● quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.●
Actus Apostolorum 11
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: 994ef8a6…cd390d