Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.● Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.● Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.● Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum.● Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.● Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,● qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.● Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.● Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,● dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.● Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ : et circuiens quærebat qui ei manum daret.● Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.● Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.● Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.● Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.● Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite :● Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,● et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.● Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,● quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.● Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta :● et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.● Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,● prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.● Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.● Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.● Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,● et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.● Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.● Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his● qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.● Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est :● quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.● Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.● Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.● David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.● Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.● Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,● in hoc omnis qui credit, justificatur.● Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :● Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini : quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.● Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.● Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.● Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.● Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.● Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes.● Sic enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.● Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.● Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.● Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de finibus suis.● At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.● Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.●
Actus Apostolorum 13
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: a10698da…2ecf24