Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo.● Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.● Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.● Divisa est autem multitudo civitatis : et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis.● Cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,● intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.● Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.● Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,● dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.● Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.● Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi.● Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.● Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes● et dicentes : Viri, quid hæc facitis ? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt :● qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.● Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.● Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.● Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.● Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.● Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,● confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.● Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.● Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,● et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam :● et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.● Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.● Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.●
Actus Apostolorum 14
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: a5368310…3afb1f