Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.● Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.● Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.● Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.● Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.● Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.● Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.● Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,● et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.● Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?● sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.● Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.● Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.● Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.● Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :● Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit : et diruta ejus reædificabo, et erigam illud :● ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.● Notum a sæculo est Domino opus suum.● Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,● sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.● Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.● Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus :● scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.● Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,● placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,● hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.● Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.● Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria :● ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.● Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.● Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.● Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.● Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.● Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.● Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.● Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.● Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.● Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.● Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.● Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.● Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.●
Actus Apostolorum 15
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: c87174ff…a1a8aa