Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco :● et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.● Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum :● et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.● Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est.● Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.● Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ?● et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?● Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,● Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani,● Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.● Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?● Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.● Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.● Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :● sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël :● Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.● Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt :● et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :● sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.● Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.● Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :● hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :● quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.● David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear :● propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe :● quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.● Notas mihi fecisti vias vitæ : et replebis me jucunditate cum facie tua.● Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.● Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :● providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.● Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.● Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.● Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis,● donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.● Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.● His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?● Petrus vero ad illos : Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.● Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.● Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.● Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.● Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.● Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.● Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.● Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.● Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,● collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.●
Actus Apostolorum 2
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: 75994cb9…836637