Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.● Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.● Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.● Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos.● At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.● Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.● Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.● Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.● Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.● Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.● Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.● Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ?● Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.● Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis :● auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.● Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.● Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.● Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.● Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :● ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum,● quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum.● Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.● Erit autem : omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.● Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.● Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.● Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.●
Actus Apostolorum 3
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: 7a8f629e…3ec710