Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,● dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :● et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.● Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.● Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem :● et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.● Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?● Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :● si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,● notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.● Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :● et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.● Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :● hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.● Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,● dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.● Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.● Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.● Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.● Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.● At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.● Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.● Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.● Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :● qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?● Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.● Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,● facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.● Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,● in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.● Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.● Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.● Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.● Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,● et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.● Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,● cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.●
Actus Apostolorum 4
book root: abdd8eca…62b912 chapter root: 91ed5939…40912b