Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :● ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :● in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.● Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.● Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.● Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,● radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.● Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :● quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :● et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :● in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :● consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.● Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :● delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :● et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.● Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum :● quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.● Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,● et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.● Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?● Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :● quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum :● quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.●
Ad Colossenses 2
book root: d7b66a01…161a9d chapter root: 8a18b548…120c83