Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :● quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.● Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.● Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.● Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :● propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :● in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.● Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.● Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,● et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :● ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.● Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :● supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.● Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :● et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.● Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.● Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.● Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.● Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.● Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.● Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.● Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.● Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :● scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.● Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.●
Ad Colossenses 3
book root: d7b66a01…161a9d chapter root: 8f2b8c24…483ab7