Domini, quod justum est et æquum, servis præstate : scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.● Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione :● orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),● ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.● In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes.● Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.● Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino :● quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,● cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.● Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum :● et Jesus, qui dicitur Justus : qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.● Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.● Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.● Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.● Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam.● Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur : et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.● Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.● Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.●
Ad Colossenses 4
book root: d7b66a01…161a9d chapter root: d3af6c0c…095d5d