De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.● Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.● Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.● Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :● et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :● et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.● Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.● Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :● alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :● alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.● Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.● Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.● Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.● Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.● Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?● Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?● Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?● Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.● Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?● Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.● Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.● Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :● et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.● Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,● ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.● Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.● Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.● Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.● Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores ?● numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?● Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.●
Ad Corinthios I 12
book root: 67d96610…618e92 chapter root: c73079c9…9210ca