Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.● Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.● Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.● Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.● Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.● Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.● Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.● Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.● Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.● Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.● Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.● Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.● Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?● Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :● mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.● Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.● Hoc autem præcipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.● Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.● Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.● Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.● Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.● Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.● Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,● et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.● Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.● Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.● Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.● Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.● Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.● Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.● Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.● Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.● Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.● Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.●
Ad Corinthios I 11
book root: 67d96610…618e92 chapter root: 903800af…89d26e