Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,● et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :● et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,● et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :● sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.● Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.● Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.● Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.● Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.● Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.● Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.● Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.● Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.● Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :● ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.● Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?● Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.● Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?● Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?● Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :● non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.● An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.● Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.● Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.● Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.● Domini est terra, et plenitudo ejus.● Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.● Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :● conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?● Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?● Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.● Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :● sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.●
Ad Corinthios I 10
book root: 67d96610…618e92 chapter root: 82db1fd5…c7925b