Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?● Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.● Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est :● Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?● numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?● aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?● Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?● Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ?● Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?● an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.● Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?● Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.● Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?● Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.● Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.● Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero.● Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.● Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.● Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.● Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer :● iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.● Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.● Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.● Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.● Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.● Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :● sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.●
Ad Corinthios I 9
book root: 67d96610…618e92 chapter root: f65cbfc6…23c5e7