De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat.● Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.● Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.● De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.● Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :● nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.● Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.● Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.● Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.● Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ?● Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ?● Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.● Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.●
Ad Corinthios I 8
book root: 67d96610…618e92 chapter root: df998572…785d9c