De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :● propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat.● Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.● Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.● Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.● Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.● Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.● Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.● Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.● Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :● quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.● Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consentit habitare cum illo, non dimittat illam.● Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :● sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.● Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.● Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?● Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.● Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.● Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.● Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.● Servus vocatus es ? non sit tibi curæ : sed et si potes fieri liber, magis utere.● Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.● Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.● Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.● De virginibus autem præceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.● Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.● Alligatus es uxori ? noli quærere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quærere uxorem.● Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.● Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :● et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :● et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figura hujus mundi.● Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.● Qui autem cum uxore est, sollicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.● Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.● Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.● Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.● Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.● Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.● Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.● Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.●
Ad Corinthios I 7
book root: 67d96610…618e92 chapter root: 57348141…38ce4a