Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.● Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.● Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.● Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.● Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.● Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?● Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?● Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?● Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.● Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.● Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.● Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.● Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.● Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.● Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.● Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.● Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.● Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.● Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.● Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.● In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.● Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.● Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?● Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :● occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.● Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad ædificationem fiant.● Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.● Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.● Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.● Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.● Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :● et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.● Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.● Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.● Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.● An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?● Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.● Si quis autem ignorat, ignorabitur.● Itaque fratres æmulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.● Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.●
Ad Corinthios I 14
book root: 67d96610…618e92 chapter root: 5060adf5…255120