Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,● per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.● Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :● et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :● et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :● deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :● deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :● novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.● Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.● Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :● sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.● Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?● Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.● Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :● invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.● Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.● Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.● Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.● Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.● Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,● quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.● Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.● Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.● Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.● Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.● Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :● Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.● Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.● Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?● ut quid et nos periclitamur omni hora ?● Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.● Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.● Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.● Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.● Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?● Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :● et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.● Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.● Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.● Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.● Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :● sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.● Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :● seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :● Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.● Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.● Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.● Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.● Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.● Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.● Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.● In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.● Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.● Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.● Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?● Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.● Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.● Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.●
Ad Corinthios I 15
book root: 67d96610…618e92 chapter root: 09960441…6f1311